Canticum ascensionum

Psalmus 122 (121), unum ex canticis ascensionis, in muro inscriptus prope ostium Civitatis David Hierosolymae

Canticum ascensionum[1] sive canticum graduum[2] (Hebraice שִׁיר המַעֲלוֹת, shir hama'aloth) est superscriptio, quae in quindecim psalmis reperitur: 120–134 (vel numeratione Graeca 119–133). Significatio eius controversa est. Alii putant hos psalmos a peregrinis Hierosolymam ascendentibus cantatos esse, alii contendunt hoc nomen ad ipsorum carminum parallelismum referri.[3]

  1. Sic in Nova Vulgata.
  2. Sic in Vulgata antiqua.
  3. Michael Coogan, ed., The New Oxford Annotated Bible (Oxoniae: Oxford University Press, 2010), p. 840.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search